Jump to content

Domus

Image
Image
E Vicipaedia
Haec pagina aedificium quo homines habitant tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Domus” appellatur, vide Domus (discretiva).
Image
Domus translaticia Novosibirsk in urbe Siberiae, in Russia.
Image
Domus modo ranch? Salinas in urbe, in Civitatibus Foederatis.
Image
Terem, domus translaticia in Russia Europaea.
Image
Yurt Mongolicum prope Montes Gurvan Saikhan Uul (procul), pars vivarii civitatis Gobi Gurvansaikhan.

Domus (-us, f.) est aedificium vel structura quae ab hominibus vel aliis animalibus habitari potest.[1][2] Nomen substantivum domus multa genera talium rerum comprehendit, inter quae incohata tribuum nomadicarum tuguria et singulae structurae munificae.[3] In nonnullis locis, vocabulum domus significare potest idem qui condominium, deversorium, domicilium, habitatio, insula, sedes, vel villa et alia aedificiorum genera. Unitas socialis quae domo habitat etiam domus appellari potest. Usitatissime, domus est familia cuiusdam generis, quamquam notio alios greges implicare potest, sicut singulae personae vel greges singulorum non cognatorum. Institutae societates agrarianae et industriales ab unitatibus hominum componuntur qui in domibus variorum generum perpetuo habitant, secundum varia possessionis terrae genera. Multi homines eorum domos interdiu relinquunt pro negotio et oblectatione, et ad eas rediunt ut dormiant aliasque res faciant.

Image
Domus ruris sub solis occasu visa.

Nexus interni

  1. Lloyd Kahn, Shelter (Shelter Publications, Inc., 1 Maii 2000).
  2. Les Walker, American Shelter: An Illustrated Encyclopedia of the American Home (Overlook Press,1 Iulii 1998).
  3. Norbert Schoenauer, 6,000 Years of Housing (rev. ed.) (Novi Eboraci: W. W. Norton & Company, 2000).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Image Vicimedia Communia plura habent quae ad domum spectant (Home, Houses).
Image Vide Domum in Victionario.
  • De domiciliis apud situm ucblibraries.colorado.edu (UCB Libraries GovPubs)