Jump to content

Ars mechanica

Image
Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Machinator)
Image
Ingeniarii excogitant fabricantque motra et ergasteria electrica.
Image
Vacua navis petrolearia in mari navigat.

Ars mechanica vel ars machinalis vel scientia machinalis[1] est ars ingeniaria quae scientiae physicae principia ad systemata mechanica excogitanda, fabricanda, gubernanda, sustinenda adhibet. Quae inter amplissimas disciplinarum ingeniariarum putatur. Qui artem mechanicam agat dicitur ingeniarius mechanicus seu machinator.

Haec ars certas notionum principalium scientias requirit, sicut machinationem, cinematicam, thermodynamicam, energiam. Ingeniarii mechanici his notionibus principalibus utuntur, et aliis scientiis quoque disciplinarum, ut excogitent et explicent aeroplana, systemata calefacendi frigerandique, navigia, fabrica, instrumenta machinariaque industrialia, automata, instrumenta medica, et alia similia.

  1. Cf. Plin., Hist., VII. 38. 125.: “Grande et Archimedi geometricae ac machinalis scientiae

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Budynas, R. G.,et C. R. Mischke. 2015. Shigley's Mechanical engineering design. Novi Eboraci: McGraw-Hill.

Nexus interni