Jump to content

Bene advenisti in Vicipaediam!

E Vicipaedia
Pellicula mensis
Brevis pellicula de templo Angkor Wat

Brevis pellicula de templo Angkor Wat

Pagina mensis
Image

Divina Sapientia seu Sancta Sapientia (Graece Ἁγία Σοφία) est notio in theologia Christiana: feminina Sapientiae Dei personificatio, vel rarius feminei ipsius Dei aspectus; quae frequentius tamquam titulus Filii Dei intellegitur.

Haec notio e Vetere Testamento originem ducit: est enim in libris Sapientiae, Ecclesiastici et Proverbiorum persona, in exegesi hodierna Domina Sapientia (Anglice Lady Wisdom) nuncupata, quae ‘‘antequam terra fieret’’ (Prov 8, 23) ordinata est atque in ipsa terra creanda collaborabat. Vocabula ‘sapientiam’ significantes, tum Hebraice (חכמות, ḥoḵma) quum Graece (σοφία, sophia) feminini generis sunt. Auctor Libri Sapientiae, sepisum Salomoni regi, summo sapienti assimilans, de amore suo erga Sapientiam tamquam sponsus de sponsa loquitur: Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius (Sap 8, 2). Expressio Graeca ἀγάγεσθαι ἐμαυτῷ, ‘mihi assumere’, ad morem sponsae intra caeremoniam nuptiarum adducendae spectat.

In liturgia Romana, septem diebus ante vigiliam Nativitatis Domini, Antiphonae maiores canendae sunt, quarum singulae Christum singulis titulis Messianicis appellant. Die 17 Decembris sumenda est antiphona, quae a verbis O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti incipit.

Sanctus Irenaeus, atque nonnulli Patres Ecclesiae post eum, titulum Sapientiae ad Spiritum Sanctum referebant. Vocabulum ‘spiritum’ significans tum Hebraice (רוּחַ, rūaḥ) quum Syriace feminini generis est, non aliter quam ‘sapientia’, quod in harum notionum identificatione magni momenti fuisse creditur. Vocabula Hebraica, in libro Genesis Spiritum Dei, qui ‘ferebatur super aquas’ (Gen 1, 2) describentia, proprie ad feminas avium supra iuvenes suos volantes ad eos protegendos usurpatur.

In theologia et spiritualitate, praesertim hodierna, Sapientia haud raro intellegitur tum tamquam aspectus femineus ipsius Dei, tum adhortatio ad feminas, ut partes gerant, quae in societatibus suis potius ad solos vires pertinere creduntur
Imago mensis
Ganesus carmen epicum Mahabharatum scribit, quod Vyasa poeta narrat.
Ganesus carmen epicum Mahabharatum scribit, quod Vyasa poeta narrat.

Ganesus carmen epicum Mahabharatum scribit, quod Vyasa poeta narrat.

Nuntii

2026

2025

Incendium domorum altarum in Hogkongi vico Taipo
Incendium domorum altarum in Hogkongi vico Taipo
  • 26 Novembris: Hongkongi incendium complurum domorum praealtarum in Honkongi vico Taipo exardescit. Saltem 123 homines necantur.
Basilica Sanctae Familiae
Basilica Sanctae Familiae
  • 31 Octobris: Basilica Sanctae Familiae Barcinonensis nunc altissima ecclesiarum Christianarum est, 162,9 m habens et ecclesia cathedrali Ulmensi altior; sed aedificatio nondum perfecta est.
  • 28 Octobris: Melissa, unum e fortissimis hurracanis umquam in oceano Atlantico observatis, Iamaicam insulam aggreditur.
Sanae Takaichi
Sanae Takaichi
Maria Corina Machado
Maria Corina Machado
Diadema Mariae Amaliae reginae e Lupara raptum
Diadema Mariae Amaliae reginae e Lupara raptum
Gaza urbs
Gaza urbs
Leo XIV
Leo XIV
  • 8 Maii: Leo XIV (natus Robertus Franciscus Prevost) pontifex eligitur.
Fridericus Merz
Fridericus Merz
Franciscus mense Iunio 2024
Franciscus mense Iunio 2024
Translatio hebdomadalis
Academia disciplinae militaris in Somalia dum bellum gerebatur
Academia disciplinae militaris in Somalia dum bellum gerebatur

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:

en:Somaliland War of Independence ??
Bellum pro libertate Somalilandiae inter annos 1981 et 1991 gestum
Participatio tua

de / en / eo / es / ia / it / no / ro / ru / tl

Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

Opes et commendationes
Eruditio Latina

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.

Alia incepta

Vicipaedia a Vicimedia Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:

Vicilibri Vicilibri
Tractatus enchiridiaque
Victionarium Victionarium
Dictionarium liberum
Vicicitatio Vicicitatio
Citationum collectio
Vicimedia Communia Communia
Thesaurus imaginum et sonorum
Vicifons Vicifons
Fontes liberae
Viciversitas Viciversitas
Libera instrumenta discendi
Vicispecies Vicispecies
Index specierum
Vicidata Vicidata
Repositorium datorum liberum
Vicifunctiones Vicifunctiones
Repositorium functionum liberum
MediaWiki MediaWiki
Programma interretiale vici liberum
Vicivia Vicivia
Directorium viaticum liberum
Vicinuntii Vicinuntii
Nuntii liberi
Meta Meta
Inceptorum Vicimediorum coordinatio
Incubator Incubatrix
Vicipaediae nondum probatae