Jump to content

Digitale operis indicatrum

E Vicipaedia
(Redirectum de Doi)
Image
Logotypus

Digitale operis indicatrum[1] seu digitale rei indicatrum[1] (Anglice Digital object identifier, DOI) est tessera univoca persistens(en), edicto Instituti inter gentes pro uniformitate (ISO) instituta,[2] quae ad opera digitalia singillatim dignoscenda adhibetur. DOI est una ex permultis adhibitionibus Systematis Manubriorum(en) (Anglice Handle System), atque etiam, sicut Uniforme Rerum Locatrum, pars est systematis Uniformis Rerum Indicatrorum(en) (URI).

Tali tesserā designatae, notitiae academicae, vel professionales, vel ad publicam administrationem(en) pertinentes—velut periodicorum academicorum(en) commentationes, relationes investigationis(en), corpora indiciorum(en), documenta officialia, et cetera—facile inveniri possunt.

Syntaxis tesserarum

[recensere | fontem recensere]

Digitalia operis indicatra in binis litterarum seriebus(en), virgulā obliquā separatis, consistunt. Binae partes appellari solent “praefixum” et “suffixum”.

praefixum/suffixum

Praefixum editorem indicat qui nomen suum in tabulas systematis DOI rettulit (Anglice registrant); suffixum a tali editore eligitur atque quoddam opus designat cui univoca tessera annectitur. In tessera licet plerisque characteribus(en) Unicodicis ūtī, qui sine ullo discrimine maiuscularum et minuscularum leguntur. Praefixa solent formam 10.NNNN sumere, ubi NNNN numerum haud minorem quam mille indicat, et cuius superior limes tantummodo a numero editorum qui sua nomina rettulerunt pendet.[3][4] Praefixum, per puncta, ulterius dividi potest, e.g. 10.NNNN.N.[5]

In tessera DOI 10.1000/182, praefixum est 10.1000, suffixum est 182. Praefixi fragmentum 10 significat hoc “manubrium(en)” ad nominum ambitum(en) “DOI” pertinere. Numerus autem 1000 editorem referentem designat (hoc in casu Fundatio Inter Gentes DOI(de)). Numerus 182 est suffixum sive tessera operis quā singularis res significatur (hoc in casu versio recentissima libri DOI Enchiridii).

Tesserae DOI opera ingenii(en) (velut textūs, imagines, res sonoras vel visuales, programmata computatralia, et cetera), tam formā electronicā quam physicā, necnon actiones et res abstractas[6] designare possunt.

Ipsis tesseris licet varios gradūs generalitatis significare: e.g. alia tessera ephemeridem, alia singulos fasciculos ephemeridis, alia singulas commentationes, alia etiam singulam tabulam intra commentationem indicat. Gradus generalitatis editori relinquitur eligendus; in systemate DOI talis gradus in notitiis adnexis(en) semper declarandus est, ope dictionarii indiciorum(en) rationi indecs(en) congruentis.

  1. 1 2 Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Anglice: Digital Object Identificator). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. ISO 26324:2012(en), Information and documentation – Digital object identifier system retrospectio diei 17 Iunii 2016. ISO.
  3. Cf. doi info & guidelines retrospectio diei 21 Octobris 2002. . CrossRef.org: “All DOI prefixes begin with ‘10’ to distinguish the DOI from other implementations of the Handle System followed by a four-digit number or string (the prefix can be longer if necessary).”
  4. Cf. Factsheet—Key Facts on Digital Object Identifier System retrospectio diei 5 Iunii 2016. . International DOI Foundation: “Over 18,000 DOI name prefixes within the DOI System”
  5. Cf. DOI Handbook—2 Numbering retrospectio diei 30 Iunii 2014. . International DOI Foundation: “The registrant code may be further divided into sub-elements for administrative convenience if desired. Each sub-element of the registrant code shall be preceded by a full stop.”
  6. Frequently asked questions about the DOI system: 6. What can a DOI name be assigned to? retrospectio diei 16 Februarii 2023. . DOI Foundation.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Image Vicimedia Communia plura habent quae ad Digitale operis indicatrum spectant.