Jump to content

arXiv

E Vicipaedia
Image
Logotypus.
Image
Incrementum annuum commentationum in arXiv receptaculum missarum.[1] Colores categorias indicant.

arXiv (Anglice /ˈɑɹkaɪv/ aut /ˈɑːkaɪv/ pronuntiandum, litterā Latinā “X” Graecam litteram “χ” significante[2]) est receptaculum patens(en) documentorum electronicorum(en) scientificorum (vulgo e-prints dictorum), quod plerumque ex adumbrationibus(en) nondum inter pares recensis aut iam recensis sed nondum impressis(en) constat. Etiamsi recensione academica careat, receptaculum nonnullam moderationem exercet ad diiudicandum num commentationes propositae satis diligenter scriptae sint.

Disciplinae quae arXiv receptaculo saepissime utuntur sunt mathematica, physica, astronomia, ars electrica, informatica, biologia quantitativa(en), statistica, oeconomica mathematica(en) atque oeconomica. Omnia documenta per interrete libere legi possunt.

In multis disciplinis mathematicis physicisque fere omnes commentationes scientificae, prius quam in actis academicis ēdantur, auctorum curā in receptaculum arXiv deponuntur. Sunt etiam editores qui sinunt auctores commentationes iam recensas vel etiam editas ibi relinquere.

Receptaculum die 14 Augusti 1991 initium cepit. Documenta mense Octobri 2008 numerum 500000 superaverunt,[3][4] deinde anno 2014 labente numerum 1000000 attigerunt,[5] atque ad numerum 2000000 exeunte anno 2021 pervenerunt.[6][7] Anno 2024 circiter 24000 manuscripta menstrua mittebantur.[8]

Tesserae univocae documentorum

[recensere | fontem recensere]
Image ArXiv (tessera univoca) hic redirigit.

Unicuique documento arXiviano est tessera univoca(en), exempli gratia:

  • YYMM.NNNNN, item ut 1507.00123
  • YYMM.NNNN, item ut 0704.0001
  • est etiam forma vetustior arch-ive/YYMMNNN, item ut hep-th/9901001

Versiones eiusdem documenti numero quodam addito discernuntur, e.g. v1 in 1709.08980v1. Tali numero omisso, versio recentissima intellegitur.

Documenta etiam in unam vel plures categorias distribuuntur. Nonnullis categoriis una quoque subcategoria adest, e.g. tessera TR in q-fin.TR locutionem Anglicam Trading and Market Microstructure (subcategoriam) indicat, tesserae q-fin autem est locutio Anglica Quantitative Finance (categoria). Aliae autem categoriae subcategoriis carent, e.g. tessera hep-ex tantummodo locutionem Anglicam High Energy Physics Experiments (categoriam) significat.

De commodis usu receptaculi

[recensere | fontem recensere]

Multa sunt commoda eis qui receptaculo arXiv utuntur. Saepe enim investigatores receptaculum eo consilio adhibent ut opera sua in communitate scientifica(en) divulgent atque a ceteris peritis iudicia consiliaque accipiant, antequam ad conferentiam aut ad acta academica mittant. Nempe, quum versionem paene ultimam suorum recentium laborum conscripserint eamque in arXiv imposuerint, collegas rogare possunt ut eam legant atque consilia correctionesve proponant; sententiis collegarum perceptis, commentationem ipsam vel etiam rationem investigandi emendare possunt, atque diligentius in iis rebus incumbere quae maiore cura indigent.

  1. Ginsparg, Paulus (). Lessons from arXiv's 30 years of information sharing. Nature Reviews Physics. 3 (9). pp. 602–603. doi:10.1038/s42254-021-00360-z. PMID 34377944. PMC 8335983. bibcode:2021NatRP...3..602G. ISSN 2522-5820.
  2. Cf. Steele, Gulielmus (). Library-managed ‘arXiv’ spreads scientific advances rapidly and worldwide retrospectio diei 11 Ianuarii 2015. Ezra. V (1). Ithacae Novi Eboraci: Cornell University. p. 9: “Pronounce it ‘archive’. The X represents the Greek letter chi [ χ ].”
  3. Ginsparg, Paulus (). It was twenty years ago today . arXiv:abs/1108.2700
  4. Online Scientific Repository Hits Milestone: With 500,000 Articles, arXiv Established as Vital Library Resource. . News.library.cornell.edu.
  5. Vence, Tracy (). One Million Preprints and Counting: A conversation with arXiv founder Paul Ginsparg. The Scientist.
  6. Monthly Submissions. arxiv.org.
  7. Reports – arXiv info. info.arxiv.org.
  8. arXiv monthly submission rate statistics. Arxiv.org.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Image Vicimedia Communia plura habent quae ad arXiv.org spectant.