Jump to content

Krypton

Image
E Vicipaedia
36 bromiumkryptonrubidium
Ar

Kr

Xe
Image
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus krypton, Kr, 36

Krypton[1][2] (-i, n.; Graece κρυπτόν, ‘res occulta’) vel crypton est elementum chemicum cui symbolum Kr et numerus atomicus 36. Eius massa atomica 83.80 g/mol valet. Sunt 33 isotopi quorum massa inter 69 et 101 variat. 27 ex eis radioactivi sunt. Quia plenum orbem electronicum exteriorem habet (configuratio electronica 4s24p6) krypton cum ceteris elementis parum reagit nec moleculas format sed singulis atomis per spatium commeat. In systemate periodico in quartam periodum et gregem 18 ponitur qui grex elementa quae gasia nobilia appellantur et proprietates krypto similes praebent comprehendit. Photones coloris emittit cum electricus fluxus per eius atomos transmittitur, alioqui sine colore est.

De proprietatibus chemicis

[recensere | fontem recensere]

Parva crypti copia tantum in aëre exsistit, e quo liquido facto separatur per destillationem fractionalem, et saepe adhibetur cum aliis gasibus raris in lampadibus fluorescentibus. Krypton praecipue iners est, sed nonnumquam cum fluoro, elemento oxidantissimo, chemica composita in laboratoriis formare potest (KrF2). Pressione magna adhibita etiam cum nitrogenio aut oxygenio vincitur[3]. Haec composita in natura non inveniuntur sed nec crypton nec xenon ita inertia iam sunt ut gasia nobilia primarum periodorum quae minora sunt. Krypton etiam potest clathrata formare cum aqua, quando atomi eius in clathris molecularum aquae impeditae sunt.

Quantus et ubi adsit necnon quomodo purificetur

[recensere | fontem recensere]
Image
Ampulla electrica krypto repleta.

Est rarum gas in aëre terrestri, circiter 1 ppm. Invenitur inter alia gasa vulcanica et aquas thermales et in variis metallis in minimis molibus. Extrahi potest ex aere liquido per distillationem fractam. Rarior quam argon pluris etiam constat atque minus usitatur.

In aëre Martis planetae, krypti concentratio[4] 0.3 ppm invenitur.

  1. “Krypton”: Peter van der Krogt, “Elementa chemica” apud situm Elementymology & Elements Multidict
  2. Krypton: crypton ... krypton ... cryptum” apud Lexicon Latinum hodiernum
  3. Patryk Zaleski-Ejgierd & Pawel M. Lata, "Krypton oxides under pressure", Scientific Reports, 2016: 18938.
  4. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. Libri Googles (Latine)

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Elementa chemica: series paginarum brevium
Image

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og