Jump to content

Neon

Image
E Vicipaedia
10 fluorumneonnatrium
He

Ne

Ar
Image
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus neon, Ne, 10
Vide etiam paginam fere homonymam: Neon (Demetrii miles).

Neon[1][2] (-i, n.; ex adiectivo Graeco νέον, i.e. ‘novum’) est elementum chemicum cui est symbolum Ne et numerus atomicus 10. Eius massa atomica 20.18 g/mol valet et ex denis protonibus, denis neutronibus denisque electronibus vulgo constat (configuratio electronica 2s22p6). Sunt tamen duo isotopi rariores 21Ne et 22Ne qui simul decimam partem atomorum nei faciunt. Quia plenum orbem electronicum exteriorem habet cum ceteris elementis non reagit nec moleculas format sed singulis atomis per spatium commeat. In systemate periodico in secundam periodum et gregem 18 ponitur qui grex elementa quae gasia nobilia appellantur et proprietates neo similes praebent comprehendit. Photones aurantii coloris emittit cum electricus fluxus per eius atomos transmittitur, alioqui sine colore est.

Image
Ampulla neo lumen emittens.

Neon anno 1898 a Gulielmo Ramsay et Mauritio Gulielmo Travers inventum est per aeris liquidi segregantem destillationem. Hodieque hoc modo purificatur.

Image
Illuminatio neo (et aliis gasibus) parta (Monaci in aëroportu)

Lux, quam neon edit, praesertim adhibetur in lucernis, sed etiam:

Nota bene quod hoc ampullae genus neon vulgo appellatur etiam si alia gasia nobilia continet et alios colores emittit: de quo videt: Lumen nei.

Neon liquidum tamquam substantia refrigerans adhibetur.

  1. "Neon": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Elementa chemica: series paginarum brevium
Image

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og